monumenta.ch > Augustinus > sectio 31

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 72, 31
Et coepit cogitare felicitatem ipsam coelestem, et arguere se, quia pecus fuit, et terrena desideravit. Quid enim mihi est in coelo, et a te quid volui super terram? Ex voce vestra intellexisse vos video. Comparavit voluntati suae terrenae praemium coeleste quod accepturus est; vidit quid ibi sibi servaretur, et cogitans, et aestuans in cogitatione cuiusdam rei ineffabilis, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit , non dixit, Illud, aut illud mihi est in coelo; sed, Quid mihi est in coelo? Quid est illud quod habeo in coelo? quid est? quantum est? quale est? Et, cum non transit quod habeo in coelo, a te quid volui super terram? Servas mihi tu: sic dicam ut possum, sed date veniam; accipite conatum meum, devotionem nitendi; nam explicandi nulla facultas est : servas, inquit, mihi tu in coelo divitias immortales, te ipsum; et ego volui a te in terra quod habent et impii, quod habent et mali, quod habent et facinorosi; pecuniam, aurum, argentum, gemmas, familias; quod habent et scelerati multi, quod habent multae feminae turpes, multi viri turpes: haec pro magno desideravi a Deo meo super terram, cum servet se mihi in coelo Deus meus. Quid enim mihi est in coelo? Ostendere habet ipsum quid. Et a te quid volui super terram?